Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. XV. Aliud quam Romana ecclesia neque sentire, neque uelle a permittitur.

Item Marcellus uniuersis Episcopis per Antiocenam
constitutis. [epist. I.]
Rogamus uos, fratres dilectissimi, ut non aliud doceatis
neque sentiatis, quam quod a B. Petro apostolo et reliquis
apostolis et Patribus accepistis. Ipse enim est caput
totius ecclesiae, cui ait Dominus: "Tu es Petrus, et super
hanc petram edificabo ecclesiam meam". Eius enim
sedes primitus fuit apud uos, que postea iubente Domino
translata est Romam, cui amminiculante gratia diuina
hodierna praesidemus die. Si uero uestra Antiocena, que
olim prima erat, Romanae cessit sedi, nulla est, que eius non
sit subiecta ditioni. Nec ab eius dispositione uos deuiare
oportet, ad quam cuncta maiora ecclesiastica negocia diuina
disponente gratia iussa sunt referri, ut ab ea regulariter
disponantur, a qua sumpsere principia.

< Dokument zurück | | Dokument vor >