Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. XXIX. Ubi karitas non est, ibi fides uel iusticia locum non habet.

Item Augustinus. [de sermone Domini in
monte, lib. I. c. 9.]
Ubi sana fides non est, non potest esse iusticia, quia
iustus ex fide uiuit. Neque scismatici aliquid sibi ex ista
mercede promittant, quia similiter, ubi karitas non est, non
potest esse iusticia. Dilectio enim proximi malum non
operatur, quam si heretici haberent, non dilaniarent corpus
Christi, quod est ecclesia.

< Dokument zurück | | Dokument vor >