C. XXXVI. Non habeantur excommunicati qui ab hereticis excommunicantur.
Item ad Clerum Constantinopolitanum.Aperte, inquit, sedis nostrae sanxit auctoritas, nullum
siue episcopum, siue clericum, seu professione aliqua Christianum,
qui a Nestorio, uel eius similibus, ex quo talia
predicare ceperunt, uel conmunione uel loco suo deiecti
sunt, uel eiectum uel excommunicatum uideri: sed hii
omnes in nostra conmunione hucusque perdurant, quia
neminem deicere uel remouere poterat qui predicans
talia titubabat. Intellexisti, inperator, ex supra
memoratis non potuisse, ut non dicamus saltim
prelatum suum, quemlibet remouere, qui fuerant
olim remoti, nec deicere quemquam iam ante
prostrati?