C. IX. Nulla perturbatio a tramite apostolicae sedis retrahat, que omnes hereses semper destruxit.
Item Lucius Papa omnibus Episcopis.A recta fide ergo et apostolico tramite propter ullam
perturbationem nolite recedere, scientes, quoniam
iuxta Saluatoris sentenciam beati sunt qui persecutionem
patiuntur propter iusticiam. Hec est Apostolorum uiua
traditio; hec uera karitas, que predicanda est, et precipue
diligenda ac fouenda, atque fiducialiter ab omnibus tenenda;
hec sancta et apostolica mater ecclesiarum omnium Christi
ecclesia, que per Dei omnipotentis gratiam a tramite apostolicae
traditionis numquam errasse probatur, nec hereticis
nouitatibus deprauanda succubuit, sed, ut in exordio
normam fidei Christianae percepit ab auctoribus suis Apostolorum
principibus Christi, illibata fidetenus manet.