QUESTIO I.
GRATIANUS.I. Pars. Quod uiuente episcopo alius superponi aut
superordinari non possit, ex concilio apud Aluerniam celebrato
diffinitum est, in quo legitur: "ut nullus uiuente episcopo alius
superponatur aut superordinetur episcopus, nisi forsitan in eius
locum, quem capitalis culpa deiecerit."