C. XLIII. De sacerdotibus, qui relictis ecclesiis suis ad alias migrarunt.
Eos sacerdotes, qui de ecclesiis ad ecclesiasmigrauerunt, tamdiu a communione habuimus
alienos, quamdiu ad eas redierint ciuitates, in quibus
sunt constituti. Quod si alius alio transmigrante
in locum uiuentis est ordinatus, tamdiu uacet a
sacerdotii dignitate qui suam deseruit ciuitatem, quam
diu successor eius quiescat in Domino.
Gratian. Episcopalium etiam sedium mutaciones metu hostilitatis
interueniente nonnumquam fieri solent.
Unde Gregorius scribit Iohanni, Episcopo Belitrano:
[lib. II. epist. 11.]