Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. XLI. In una ecclesia duo prelati esse non debent.

Idem ad Rusticum Monachum. [ep. IV.]
In apibus princeps unus est; grues unam secuntur
ordine litterato; inperator unus, iudex unus prouinciae.
Roma condita duos fratres simul habere reges
non potuit et parricidio dedicatur. In Rebeccae utero
Esau et Iacob bella gesserunt; singuli ecclesiarum episcopi,
singuli archiepiscopi, singuli archidiaconi, et omnis ordo
ecclesiasticus suis rectoribus nititur.
VII. Pars. Gratian. Ecce in quibus casibus episcopo
uiuente alius potest ei substitui, quamquam secundum rei ueritatem
non uiuente episcopo talis probetur succedere. Translatus
enim ab una ciuitate ad aliam desinit esse episcopus illius
ciuitatis, a qua transfertur, atque ideo qui huic succedit non
uiuenti, sed defuncto quodammodo episcopo probatur substitui.
Sed inter eum, qui hostilitatis necessitate, et eum, qui utilitatis
causa transfertur, hoc interest, quod ille, qui metu hostilitatis ad
aliam transit, si priorem contigerit aliquando ab hostibus liberam
fieri, ad eandem illum redire oportet.
Unde Gregorius Papa scribit Iacobo Episcopo
Squillatino capitulo 25.:

< Dokument zurück | | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

581/582