Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. XXXV. Causa necessitatis mutaciones episcoporum fieri possunt.

Item Pelagius Papa [II.] Benigno Archiepiscopo.
[epist. II.]
Scias, frater dilectissime, aliud esse causam necessitatis
et utilitatis, aliud presumptionis ac propriae
uoluntatis. Non ergo mutat sedem qui non mutat mentem,


id est qui non auariciae causa, aut dominacionis, aut propriae
uoluntatis uel dilectionis suae migrat de ciuitate
ad ciuitatem, sed causa necessitatis et utilitatis mutatur.
Nam et plurimorum utilitas unius utilitati uel
uoluntati preferenda est. Aliud est enim mutare, et
aliud mutari. §. 1. Nam aliud est sponte transire,
et aliud coacte aut necessitate uenire. Unde non isti
mutant ciuitatem, sed mutantur, quia non sponte, sed
coacte hoc agunt. §. 2. Non ergo bene intelligunt ecclesiasticas
regulas, qui hoc negant causa utilitatis uel
necessitatis fieri posse, quociens communis necessitas aut
utilitas persuaserit.

< Dokument zurück | | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

579/580