Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

DISTINCTIO XL.

GRATIANUS.
I. Pars. Oportet quoque episcopum esse ornatum et
hospitalem. Ornamenta episcopalia uirtutes debent intelligi,
que a Domino eis repromittuntur, dum dicitur: "Sacerdotes
eius induam salutari." Unde in ueteri testamento uariis uestibus
ex precepto Domini sacerdotes ornati leguntur, quia multimodis
uirtutibus splendere debet uita pontificis, ut gradui conferat
decorem, quem ab eo non accepit. Non enim loca, sed uita et
mores sanctum faciunt sacerdotem. Unde ex offitio suscepto non
licentiam peccandi, sed necessitatem bene uiuendi se nouerint
assecutos.
Unde Simacus Papa ait:
< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >