Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. I. Offitium sacerdotii non confert, sed adimit licentiam delinquendi.

Non nos beatum Petrum (sicut dicitis) a Domino cum
sedis priuilegio, uel successores eius, peccandi iudicamus
licentiam suscepisse. Ille perhennem meritorum dotem cum
hereditate innocentiae transmisit ad posteros. Quod illi
concessum est per actuum lucem, ad illos pertinet, quos
par conuersationis splendor illuminat. Quis enim sanctum
esse dubitet, quem apex tantae dignitatis attollit? In quo
si desint bona acquisita per meritum, sufficiunt, que a
loci predecessore testantur. Aut enim claros ad hec
fastigia erigit, aut qui eriguntur, illustrat.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

145/146
Gehe zu Spalte: