Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XII. Non est uere sacerdos omnis, qui nominatur sacerdos.

Item Iohannes Crisostomus. [id est, auctor operis imperfecti
in Matth. hom. 43. ad c. 23.]
VI. Pars. Multi sacerdotes, et pauci sacerdotes;


multi nomine, et pauci in opere. Videte ergo quomodo
sedeatis super cathedram, quia non cathedra
facit sacerdotem, sed sacerdos cathedram; non locus sanctificat
hominem, sed homo locum; non omnis sacerdos sanctus,
sed omnis sanctus sacerdos est. Qui bene sederit
super cathedram honorem accipit cathedrae; qui male
sederit, iniuriam facit cathedrae; ideoque malus sacerdos
de sacerdotio suo crimen adquirit, non dignitatem. In iudicio
enim sedens, si quidem bene uixeris et bene docueris,
populum instruis; si uero bene docueris et male
uixeris, tui solius condempnator eris. Nam bene uiuendo
et bene docendo populum instruis, quomodo uiuere debeat:
bene autem docendo et male uiuendo Deum instruis, quomodo
te debeat condempnare. Idem: §. 1. Quicumque
desiderauerit primatum in terra, inueniet confusionem in
celo, nec inter seruos Christi computabitur, qui de primatu
tractauerit, nec unusquisque eorum festinet, quomodo appareat
aliis maior, sed quomodo omnibus inferior uideatur,
quoniam non qui maior fuerit in honore, ille est iustior, sed
qui fuerit iustior, ille maior est.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

147/148
Gehe zu Spalte: