Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. VI. Dampnatur Apostolicus, qui suae et fraternae salutis est negligens.

Item ex gestis Bonifacii Martiris.
III. Pars. Si papa suae et fraternae salutis negligens
reprehenditur inutilis et remissus in operibus suis, et insuper
a bono taciturnus, quod magis officit sibi et omnibus,
nichilominus innumerabiles populos cateruatim secum ducit,
primo mancipio gehennae cum ipso plagis multis in eternum
uapulaturus. Huius culpas istic redarguere presumit
mortalium nullus, quia cunctos ipse iudicaturus a
nemine est iudicandus, nisi deprehendatur a fide deuius;
pro cuius perpetuo statu uniuersitas fidelium tanto instantius
orat, quanto suam salutem post Deum ex illius incolumitate
animaduertunt propensius pendere.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

145/146
Gehe zu Spalte: