Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. VII. Non ordines, sed uitae merita nos Deo commendant.

Item Augustinus ad Valerium. [epist. CXLVIII.]
IV. Pars. Ante omnia peto, ut cogitet religiosa prudentia
tua, nichil esse in hac uita et maxime in hoc tempore
facilius et leuius et hominibus acceptabilius episcopi, aut
presbiteri, aut diaconi offitio, si perfunctorie atque adulatorie
res agatur, sed nichil apud Deum miserius et tristius
et dampnabilius. §. 1. Item: Nichil est in hac uita et


maxime in hoc tempore difficilius et laboriosius et
periculosius episcopi, aut presbiteri, aut diaconi offitio,
sed apud Deum nichil beatius, si eo modo militetur, quo
noster imperator iubet. Quis autem sit modus, nec a
pueritia, nec ab adolescentia mea didici, et eo tempore,
quo discere ceperam, uis mihi facta est merito peccatorum
meorum. Nam quid aliud existimem nescio, ut secundus
locus gubernaculorum mihi traderetur, qui remum
tenere non noueram.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

145/146
Gehe zu Spalte: