Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. X. De eodem.

Item Gregorius. [lib. VI. Reg. epist. 5.]
Quelibet occulta loca sine gratia animam saluare non
possunt, quod aliquando in ipsis quoque conspicimus
erratibus electorum. Nam Loth in ipsa peruersa ciuitate
iustus fuit: in monte peccauit. Sed ista cur dicimus, cum
maiora nouerimus? Quid enim paradiso iucundius? quid
celo securius? et tamen homo ex paradiso, et angelus
de celo peccando cecidit.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

147/148
Gehe zu Spalte: