QUESTIO II.
GRATIANUS.I. Pars. Quod autem non sit uxor que sola causa incontinentiae
ducitur, hinc uidetur posse probari, quia coniugium
propagationis, non explendae libidinis causa a Deo institutum
est. Hec namque fuit benedictio coniugii: "Crescite et multiplicamini."
Unde Ambrosius super Lucam: [l. I. ad c. 1.]