[C. XIV.]
Item in libro Numerorum. [c. XXX. u. 4. seqq.]"Mulier, si quippiam uouerit, et se constrinxerit iuramento,
que est in domo patris sui, et in etate adhuc puellari, si cognouerit
pater uotum, quod pollicita est, et iuramentum, quo obligauit
animam suam, et tacuerit, non rea erit, quicquid pollicita
est et iurauit, opere conplebit. Sin autem statim, ut audierit,
contradixerit pater, et uota et iuramenta eius irrita erunt, nec
obnoxia tenebitur sponsioni eo, quod contradixerit pater."

