C. XI. Profectus est honestatis fornicariam abicere, et uxorem legitimam accipere.
Ancillam a thoro abicere, et uxorem certae ingenuitatisaccipere, non duplicatio coniugii, sed profectus est honestatis.
§. 1. Culpanda sit sane talium negligentia,
sed non penitus desperanda, ut crebris cohortationibus
incitati quod necessarie expetiuerunt fideliter exequantur.
Nemo enim desperandus est, dum in hoc corpore
constitutus est, quia nonnumquam quod diffidentia etatis
differtur consilio maturiore perficitur.