C. IV. Non datur presentia S. Spiritus tempore, quo coniugales actus geruntur.
Conubia legitima carent quidem peccato, nec tamentempore illo, quo coniugales actus geruntur, presentia S.
Spiritus dabitur, etsi propheta esse uideatur qui offitio
generationis obsequitur. Sed et alia plura sunt, in quibus
sufficit sibi sola uis humana, et neque res indiget, neque
decet adesse presentiam S. Spiritus.
Gratian. Sicut ergo talis concubitus non est fornicarius,
sed propter bonum coniugii licitus: sic et coniunctio illa, de
qua queritur, non est fornicaria, sed propter bonum coniugii
licita.
Item, sicut Augustinus ait in libro de bono coniugali: [c. 14.]