QUESTIO VII.
GRATIANUS.I. Pars. Quod autem ecclesias de manu laicorum nec
abbati, nec alicui liceat accipere, omnium canonum testatur auctoritas.
Generaliter enim tam ecclesiae quam res ecclesiarum
in episcoporum potestate consistunt. Laici autem nec sua, nec
episcoporum auctoritate decimas uel ecclesias possidere possunt.
Unde episcopi, siue beneficio siue precio ecclesias uel decimas
laicis dederint, domum orationis domum negociacionis et speluncam
latronum faciunt. Unde post euersionem cathedrae a cetu
fidelium segregati eterno uerbere a Domino flagellabuntur.
Unde Gregorius VII. ait: [in Concilio Lateranensi,
cap. 7. lib. VI. Regesti]