C. IX. Columbas uendit qui ecclesiam indisciplinatis conmittit.
Item Origenes. [homil. 15. ad c. 21. Matthaei.]Et hec diximus secundum simplicem intellectum.
Iuxta moralem autem talia dicemus, et primum quidem
de templo, de quo per Prophetam dixit Dominus:
"Domus mea domus orationis uocabitur." Ergo secundum
corporalem circumcisionem carnis, et secundum corporales
legis festiuitates et sacrificia, consequenter et templum
Dei estimabitur, quod in lapidibus insensatis erat
constructum; primum quidem a Salomone, deinde reparatum
ab Esdra, postea uero post Christi aduentum a Romanis
destructum, et illa domus est orationis; qua destructa
necesse est ut Iudei, quasi iam non habentes domum orationis,
iam non habeant priuilegium speculatoris Dei
nec possint secundum legem Deo seruire. §. 1. Hoc ergo
facto, omnia Christus eiecit in ministerio spiritualium
actuum suorum, et quod tunc fecit uisibiliter egit
eiciens uendentes et ementes de templo, et mensas nummulariorum
euertens, et cathedras uendentium columbas
ad correctionem populi, ut non pro mundanis festiuitates
in nomine Dei celebrent, nec emptionibus et uendicionibus
uacent in loco non conpetenti, in quo non debent emere
et uendere, sed orationibus tantum uacare, atque congregari
quasi in domo orationis. §. 2. Nunc autem
arbitror templum Dei ex lapidibus uiuis constructum
ecclesiam Christi. Sunt autem multi in ea, non, sicut condecet,
spiritualiter uiuentes, sed secundum carnem militantes,
qui et domum orationis de lapidibus uiuis constructam
faciunt speluncam esse latronum, actibus suis non
ecclesia Dei dignis, sed spelunca latronum. Qui enim
considerat in multis ecclesiis talium Christianorum peccata,
qui arbitrantur questum esse pietatem, et cum deberent de
euangelio uiuere, secundum quod uiuere decet seruos Dei,
hoc non faciunt, sed diuicias et multas possessiones acquirunt,
nonne dices, speluncam latronum factam esse sub
illis ecclesiam? ut recte dicat Christus ad eos propter dissipationem
ecclesiae suae: "Que utilitas in sanguine
meo, dum descendo in corruptionem?" Item ipse per
Oseae tali modo: "Vae michi, quia factus sum sicut
qui colligit stipulam in messe, et sicut racemum in uindemia,
cum non sint botri ad manducandum primogenita.
Vae animae meae, quia periit timoratus a terra, et qui corrigat
in omnibus hominibus non est." Et cum intellexeris
Iesum dicentem talia, et lugentem peccata nostra, aspice
simul et illud, quod in euangelio scribitur: "Cum uidisset
Iherusalem, fleuit super eam, et dixit, quia si cognouisses
et tu." Et si rationabiliter fleuit super Iherusalem,
fleuit super ecclesiam, rationabilius edificatam quidem,
ut esset domus orationis, factam autem propter turpia
lucra, speluncam latronum. §. 3. Et arbitror conuenire
uerbum de uenditoribus columbarum eis, qui tradunt
ecclesias auaris, et tirannicis, et indisciplinatis, et irreligiosis
episcopis aut presbiteris. Propter que et cathedras
tantummodo appellauit Euangelista euersas esse ab Iesu.
Et utinam audirent hec cum dicentis ammonitione scripturae
qui gloriantur de cathedris Moisi, in quibus sedent, et uendunt
omnes cathedras columbarum et tradunt eas
talibus prepositis, ad quos recte dicitur a Domino
per Iheremiam prophetam: "Principes populi mei me non
cognouerunt. Filii enim sunt insipientes, et non intelligentes:
sapientes sunt ad male faciendum, bene autem facere
nesciunt."
Gratian. Cum ergo ecclesiae et oblationes earum non consistant,
nisi in potestate episcoporum, patet profecto, quod non
sunt ab alio recipiendae, quam de manu eorum.
Unde in Aurelianensi Concilio [I. c. 19.] statutum est: