C. XXX. Fundatores ecclesiarum, si inopes esse ceperint, ab eisdem alimenta accipiant.
Quicumque fidelium propria deuotione de facultatibussuis aliquid ecclesiae contulerint, si forte ipsi aut filii eorum
redacti fuerint ad inopiam, ab eadem ecclesia suffragium
uitae pro temporis usu percipiant.
Gratian. Si ergo ecclesiasticas facultates potestatem dispensandi
non habent multo minus ipsas ecclesias quibuslibet
ad regendum conmittere uel aliis auferre ualent. §. 1. Hic autem
distinguendum est, quid iuris fundatores ecclesiarum in eis
habeant, uel quid non? Habent ius prouidendi, et consulendi, et
sacerdotem inueniendi; sed non habent ius uendendi, uel donandi,
uel utendi tamquam propriis.
Unde in Canonibus inuenitur.