C. XIX. De eodem. Idem.
Sicut Domini uestimentum scissum non est, sed de eosortiti sunt, ita nec ecclesia scindi debet, quia in unitate tota
consistit. In potestate ergo proprii episcopi ecclesiae
reducantur, et ab ipso (sicut in sacris canonibus cautum
est) ordinentur. Alioquin et ecclesiae ipsae, et clerici earundem
diuinis destituantur offitiis.