Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | | Dokument vor >

QUESTIO III.

GRATIANUS.
Quod archiepiscopus clericos sui suffraganei illo inconsulto
dampnare ualeat uel absoluere, sic uidetur posse probari.
Sicut totius episcopatus ecclesiae in potestate sunt episcopi, sic et
ecclesiae totius archiepiscopatus ad diocesim pertinent archiepiscopi.
Vocantur enim episcopi a metropolitano in partem sollicitudinis,
non in plenitudinem potestatis. Sic quippe uices suas
eis inpertit, ut potestatem suam sibi non adimat. Unde et sine
eius consilio nichil eis agere licet, sicut in Concilio Martini
Papae legitur: [c. 4.]

< Dokument zurück | | Dokument vor >