C. XIX. De eodem.
Item Sixtus Papa [II.] Ispaniorum Episcopis.[epist. II. cap. 4.]
Fratres quos timore terreno iniuste dampnastis, scitote
a nobis iuste esse restitutos, quibus ex auctoritate
omnia, que eis ablata sunt, integerrime reddi precipimus, si
non uultis et uos et principes uestri a collegio nostro et
membris ecclesiae separari.