C. VIII. In suffraganei parrochia nichil absque eius consilio metropolitanus agat.
Item Nicolaus Rodulfo, BituricensiArchiepiscopo.
Conquestus est apostolatui nostro frater noster Sigebodus
archiepiscopus Narbonensis, quod clericos suos
eo inuito ad iudicium tuum uenire conpellas, et de rebus ad
ecclesiam suam pertinentibus eo inconsulto quasi iure patriarchatus
tui disponas, cum hoc nec antiquitas (cui Patres
sanxere reuerentiam) habeat, et auctoritas sacrorum
canonum penitus interdicat, nisi forte pro causis, que
apud se terminari non possunt, ad te quasi ad patriarcham
suum prouocauerint per appellationes, uel si
episcopus suus decesserit, res ecclesiae suae tuo iudicio
dispensare uoluerint. Primates enim uel patriarchas
nichil priuilegii habere pre ceteris episcopis, nisi quantum
sacri canones concedunt et prisca consuetudo illis antiquitus
contulit, diffinimus, ita ut secundum Nicenas regulas
sua priuilegia seruentur ecclesiis, preterquam si apostolica
sedes aliquam ecclesiam uel rectorem ipsius quolibet
speciali priuilegio decreuerit honorare.