DISTINCTIO PRIMA.
GRATIANUS.Humanum genus duobus regitur, naturali uidelicet iure et
moribus. Ius naturae est, quod in lege et euangelio continetur,
quo quisque iubetur alii facere, quod sibi uult fieri, et prohibetur
alii inferre, quod sibi nolit fieri. Unde Christus in euangelio:
"Omnia quecunque uultis ut faciant uobis homines, et uos eadem
facite illis. Haec est enim lex et prophetae."
Hinc Ysidorus in V. libro Ethimologiarum [c. 2.] ait: