C. XII. Quid sit ius Quiritum.
[Isidor. eod. c. 9.]Ius Quiritum est proprie Romanorum, quod nulli tenent,
nisi Quirites, id est Romani. §. 1. In quo agitur de legitimis
hereditatibus, de curationibus, de tutelis, de usucapionibus,
quae iura apud nullum alium populum repperiuntur,
sed propria sunt Romanorum, et in eos solos constituta.