Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

QUESTIO VI.

GRATIANUS.
Quid uero de his fieri debeat, qui ignoranter a symoniacis
ordinati sunt (quod sexto loco quesitum est), supra, in capitulo
uidelicet Urbani, quod sic incipit: "Si qui a symoniacis non
symoniace ordinati sunt" requiratur. Nunc autem de illis
queritur, qui non pro ordinatione pecunias offerunt, sed pro
electione, ut uel decretum electionis fiat, uel ut subscriptione
confirmetur, uel ut electioni non resistatur, aliquibus premia
largiuntur, an eorum electio uiciosa sit iudicanda. Non enim
uidentur Spiritus sancti donum emere qui non pro consecratione,
sed pro electione munera largiuntur, cum nullius spiritualis gratiae
aliquos faciat electio participes. Sed sicut ecclesiasticarum
rerum emptores symoniaci iudicantur, quia ecclesiasticis offitiis
ita adiunctae sunt, ut alterum sine altero alicui non proueniat,
ita, quia per electionem uenitur ad consecrationem, perinde symoniacus


habetur, qui pro electione premia largitur, ac si pro consecratione
munera dedisset.
Unde Simacus scribit Cesario Episcopo: [epist. I. c. 5.]

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >