Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. II. Symoniacus est, qui ut eligatur premia largitur.

Item Gregorius Salonis consistentibus. [lib. V. ep. 26.]
Ego autem uestrae dilectioni prouidens, et meae
animae omnipotentis Dei iudicium pertimescens, eiusdem
Maximi causas subtiliter exquiri desidero, si nullis criminibus
pressus, que sacro ordini contradicunt, si non per
symoniacam heresim, id est premia quibusdam se eligentibus
prebendo, ad sacerdotale pertingere conatur offitium.
Tunc enim liber pro uobis apud Dominum intercessor
erit, si non obligatus de suis ad locum intercessionis uenerit.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

425/426
Gehe zu Spalte: