Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. III. Sicut ordinatio, sic electio uel consensus sine uenalitate debet preferri.

Item Gregorius Siagrio Episcopo Augustudunensi
[et aliis Episcopis, lib. VII. epist. 110.]
Sicut is, qui inuitatus rennuit, quesitus refugit, sacris
altaribus est admouendus, sic qui ultro ambit uel inportunum
se ingerit est proculdubio repellendus. Nam qui sic
nititur ad altiora conscendere, quid aliud agit, nisi ut crescendo
decrescat, et ascendendo exterius interius in profundum
descendat? Itaque, frater karissime, in sacerdotibus
ordinandis sinceritas uigeat; sit simplex et sine
uenalitate consensus; pura preferatur electio, ut ad summam
sacerdotii non suffragio uenditorum prouectus,
sed Dei credatur iudicio esse.
Gratian. Si autem pecunia promissa fuerit uel soluta, electo
uel ordinato penitus ignorante, nec eo modo ad electionem uel
ordinationem peruenerit, ei nullatenus obesse uidetur, nec ad
reatum criminis pertinet cuius conscientiam non habuit, nec ad
electionis uel ordinationis cassationem, ad quam alias non per
prauam illorum cupiditatem peruenisse docetur.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

425/426
Gehe zu Spalte: