Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. III. De quodam, pro quo incuria parentum pecuniam dedit non episcopo, sed uni principum eius.

Presentium portitorem, quem parentum incuria, per
pecuniam non episcopo, sed cuidam principum eius datam,
inuitum sacerdotii dignitatem obtinuisse significasti, licet
sancti canones deponendum esse testentur, quia tamen,
culpam istam nesciens et coactus commisit, et quia ab
eodem ordine ut deponeretur suplicauit ultroneus, ex
consideratione discretionis (que mater est omnium uirtutum)
magis quam ex rigore canonum, misericordiae uiscera
adhibendo, ipsum in eodem ordine esse fraternitati tuae
consulimus; ita tamen, ut, si ecclesia illa, cui deseruit,
sacerdotum penuriam non patitur, suspensus a sacerdotali
offitio permaneat. Quod si fortasse ecclesiae utilitas
exegerit, ut curam regiminis assumat, liceat ei ex concessione
episcopi sui fratrumque obedientia sacerdotali offitio
fungi.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

423/424
Gehe zu Spalte: