C. II. In dignitate seruanda symoniacis misericordia potest inpendi, si eos uita commendat.
Eos, qui ecclesiam emerunt, si persona talis fuerit, quamuita commendet, uidelicet ut in monasteriis uel canonicis
regulariter uiuat, in sui honoris offitio misericorditer condescendendo
ministrare concedimus, absque tamen sanctorum
canonum preiudicio.
III. Pars. Gratian. Ex hac itaque auctoritate colligitur,
quod ignorantia tales excusat a reatu criminis, ut supra dictum
est, non a fructu emptionis, cum in ecclesiis, quas parentum
pecunia adepti sunt, non nisi postquam eas omnino dimiserint
et ex misericordia ibidem eis esse conceditur. In quo patet,
quod etsi illis ignorantibus symoniae peccatum sit admissum
fructum tamen paternae emptionis reportare non possunt. Quod
uero a crimine excusentur, hinc patet, quia pro hoc facto a sacris
ordinibus non remouentur. Si enim illius criminis participes
essent, ad sacros ordines conscendere non possent. Illud idem
intelligendum est de eo, qui per pecuniam est adeptus sacerdotii
dignitatem, non episcopo, sed cuidam ex principibus eius datam;
utroque tamen, ordinatore uidelicet et ordinato, hoc ignorante.
Urbanus II. scribit Alberto Metensi Episcopo: