Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. I. De paruulis, qui cupiditate parentum ecclesias emunt.

Quicumque sane cupiditate parentum, cum adhuc paruuli
essent, ecclesias uel ecclesiarum partes per pecunias
adepti sunt, postquam eas omnino dimiserint, si canonice in
eis uiuere uoluerint, pro misericordia eos ibidem esse
concedimus, neque pro hoc facto a sacris ordinibus illos
remouemus, si alias digni inueniantur. §. 1. Illi uero, qui per
se ipsos, cum maioris etatis essent, nefanda cupiditate ducti
eas emerunt, si in aliis ecclesiis canonice uiuere uoluerint,
seruatis propriis ordinibus pro magna misericordia ibi eos
ministrare permittimus. Quod si ad alias fortassis transferri
non poterint, et in eis canonice uiuere promiserint, minoribus
ordinibus contenti ad sacros ordines non accedant,
salua tamen in omnibus apostolicae sedis auctoritate. §. 2.
Si qui tamen ante emptionem catholice ordinati sunt, cum
ea, que emerunt, dimiserint, et uitam canonicam egerint, in
suis gradibus permittantur, nisi forte eiusmodi ecclesia sit,
ut ibi primum locum debeant obtinere. Primum enim, uel
singularem, uel prepositurae locum in emptis ecclesiis
eos habere non patimur.
II. Pars. Gratian. Hoc autem eum non in preiudicium
canonum, sed ex misericordiae dispensatione dixisse, ex epistola
eiusdem colligitur, missa Vitali Presbitero in hec uerba:

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

423/424
Gehe zu Spalte: