Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

DISTINCTIO XCIX.

GRATIANUS.
I. Pars. De primatibus autem (quorum supra mentionem
fecimus) queritur, quem gradum in ecclesia obtineant? an in
aliquo a patriarchis differant? quam obedientium archiepiscopi
eis debeant? primates et patriarchae diuersorum sunt nominum,
sed eiusdem offitii. Ab archiepiscopis, quotiens necesse fuerit,
episcopi ad primates appellant, sed a primatibus ad archiepiscopos


appellari non licet. Debent quoque obedientiam primatibus
archiepiscopi in omnibus, que sibi ab eis fuerint iuste
inperata.
Unde Anacletus Papa ait: [ad Episcopos Italiae,
epist. II.]
< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >