Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. I. Que obedientia sit exhibenda primatibus.

Prouintiae multo ante Christi aduentum tempore diuisae
sunt maxima ex parte, et postea ab apostolis et B. Clemente
predecessore nostro ipsa diuisio est renouata. Et in
capite prouintiarum, ubi dudum primates erant legis seculi
ac prima iudiciaria potestas, ad quos, qui per reliquas
ciuitates commorabantur, quando eis necesse erat, qui
ad aulam inperatorum uel regum confugere non poterant
uel quibus permissum non erat, confugiebant pro
obpressionibus uel iniusticiis suis, ipsosque appellabant
quotiens opus erat, sicut in lege eorum preceptum erat,
ipsis quoque in ciuitatibus uel locis nostris patriarchas
uel primates, qui unam formam tenent, licet diuersa sint nomina,
leges diuinae et ecclesiasticae poni et esse iusserunt,
ad quos episcopi, si necesse fuerit, confugerent eosque
appellarent, et ipsi primatum nomine fruerentur. Reliquae
uero metropolitanae ciuitates, que minores iudices
habebant (licet maiores comitibus essent) haberent metropolitanos
suos, qui predictis iuste obedirent primatibus,
sicut et in legibus seculi olim ordinatum erat, qui non
primatum, sed aut metropolitanorum, aut archiepiscoporum
nomine fruerentur.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

349/350
Gehe zu Spalte: