Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. V. De eodem.

Item Gregorius Eulogio Patriarchae Alexandrino.
[lib. VII. epist. 30. Indict. 1.]
Ecce in prefatione epistolae, quam ad me ipsum, qui
prohibui, direxistis, superbae appellationis uerbum, uniuersalem
me Papam dicens, inprimere curastis. Quod
peto mihi dulcissima sanctitas uestra ultra non faciat, quia
uobis subtrahitur, quod alteri plus quam ratio exigit prebetur.
Ego non uerbis quero prosperari, sed moribus,
nec honorem esse deputo, in quo fratres meos honorem
suum perdere cognosco. Meus namque est honor uniuersalis
ecclesiae, meus honor est fratrum meorum solidus
uigor. Tunc ego honoratus sum, cum singulis quibusque
honor debitus non negatur. Si enim uniuersalem me
Papam uestra sanctitas dicit, negat se hoc esse, quod me
fatetur uniuersum. Sed absit hoc, recedant uerba, que
unitatem inflant, karitatem uulnerant.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

351/352
Gehe zu Spalte: