Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. IV. Nec etiam Romanus Pontifex uniuersalis est appellandus.

Nullus patriarcharum uocabulo uniuersalitatis umquam
utatur, quia, si unus patriarcha uniuersalis dicitur, patriarcharum
nomen ceteris derogatur. Sed absit hoc a fidelibus,
hoc sibi quempiam uelle arripere, unde honorem
fratrum suorum imminuere ex quantulacumque parte uideatur.
Quapropter karitas uestra neminem umquam suis in
epistolis uniuersalem nominet, ne sibi debitum subtrahat,
cum alteri honorem offert indebitum.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

351/352
Gehe zu Spalte: