Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

DISTINCTIO XLVIII.

GRATIANUS.
I. Pars. Prohibentur etiam "neophiti" in episcopos ordinari,
ut qui heri erat catecuminus, hodie non fiat episcopus, qui
heri erat in teatro, hodie non sedeat in ecclesia, qui uespere erat


in circo, hodie non ministret altario, qui dudum fuerat fautor
istrionum, hodie non sit consecrator uirginum. Causa autem
huius prohibitionis est secundum Apostolum, ne elatus in superbiam
tamquam religio Christiana plurimum eo egeret, incidat in
ruinam diaboli. Momentaneus namque sacerdos nescit humilitatem,
modos personarum uel se contempnere; non ieiunauit,
non fleuit non se correxit non pauperibus erogauit. In arrogantiam
(que est ruina diaboli) incidunt, qui puncto horae necdum
discipuli fiunt magistri, et sicut Innocentius ait, "miserum est,
eum fieri magistrum, qui necdum didicit esse discipulus."
Unde de eisdem in Niceno Concilio [c. 2.] legitur:

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >