Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. II. Qui dicantur neophiti.

Sicut neophitus dicebatur, qui in initio sanctae
fidei erat erudicione plantatus, sic modo neophitus habendus
est, qui repente in religionis habitu plantatus ad ambiendos
sacros ordines irrepserit. §. 1. Ordinate ergo ad
ordines ascendendum est. Nam casum appetit, qui ad
summi loci fastigia postpositis gradibus per abrupta querit
ascensum. Scimus autem, quod edificati parietes non
prius tignorum pondus accipiant, nisi a nouitatis
suae humore siccentur, ne, si ante pondera, quam solidentur,
accipiant, cunctam simul fabricam ad terram deponant.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

173/174
Gehe zu Spalte: