Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. I. Neophitus in episcopum non est ordinandus.

Quoniam multa siue per necessitatem, siue ex quacumque
causa, contra regulam gesta sunt, ita ut homines ex
uita gentili nuper adhuc cathecumini uel instructi statim
ad spirituale baptisma uenissent, et continuo, cum baptizati
sunt etiam ad episcopatum uel presbiterium prouecti
sunt: recte igitur uisum est, de cetero nil tale
fieri. Nam et tempore opus est, ut sit catecuminus,
et post baptismum multa probatione indiget. Euidens namque
est preceptum apostolicum, dicens: "Non neophitum,
ne forte elatus in superbiam in iudicium incidat et in
laqueum diaboli." Si uero precedente tempore mortale
aliquod peccatum admiserit, et conuictus duobus uel
tribus testibus fuerit, cessabit a clero qui huiusmodi est.
Si quis uero preter hec fecerit, tanquam contraria
statuti sancti concilii gerens, etiam ipse periclitabitur
de statu sui cleri.
Gratian. Neophiti uero hodie appellantur ad propositum sacrae
religionis nouiter accedentes.
Unde B. Gregorius scribit, [lib. VII. epist. 110.] dicens:

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

173/174
Gehe zu Spalte: