Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. X. Conuicia perditorum a uia rectitudinis nos mouere non debent.

Item Cipriano Cornelius Papa.
Quod ad nos adtinet, conscientiae nostrae conuenit, frater,
dare operam, ne quis culpa nostra de ecclesia
pereat; si autem quis ultro et crimine suo perierit, et penitenciam
agere atque ad ecclesiam redire noluerit, nos in
iudicii die inculpatos futuros credimus, qui eorum consulimus
sanitati; illos solos in penis remansuros, qui noluerint
consilii nostri salubritate sanari. Nec mouere nos
debent conuicia perditorum, quo minus a uia recta, et a certa
regula non recedamus, quam et Apostolus instruit,
dicens: "Si hominibus placerem, Christi seruus non
essem."

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

173/174
Gehe zu Spalte: