Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. IX. Bonorum disciplina omnium mores inmutare non ualet.

Quantumlibet uigilet disciplina domus meae, homo
sum et inter homines uiuo; nec mihi arrogare audeo, ut
domus mea melior sit quam archa Noe, ubi tamen inter
octo homines unus reprobus inuentus est, aut melior sit
quam domus Abrahae, ubi dictum est: "Eice ancillam et
filium eius," aut melior sit quam domus Ysaac, cui de
duobus geminis dictum est: "Iacob dilexi, Esau autem
odio habui." §. 1. Simpliciter autem fateor karitati
uestrae coram Domino Deo nostro, qui testis est super
animam meam, ex quo Deo seruire cepi, quoniam difficile
sum expertus meliores quam qui in monasteriis
profecerunt ita non sum expertus peiores quam qui in
monasteriis defecerunt.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

173/174
Gehe zu Spalte: