C. VIII. Auarus omnium bona inuadit, quorum necessitatibus subuenire ualet.
Item Ambrosius [Serm. LXXXI.] de eo, quod scriptum estin euangelio: "Hominis cuiusdam diuitis fructus
uberes agere attulit".
Sicut hi, qui per insaniam mente translati sunt, non
iam res ipsas, sed passionis suae fantasias uident, ita etiam
mens auari semel uinculis cupiditatis astricta semper aurum,
semper argentum uidet, semper redditus computat,
gratius aurum intuetur quam solem; ipsa eius oratio et
supplicatio ad Dominum aurum querit. Et post pauca:
§. 1. Interdum etiam usurae arte nequissima ex ipso auro
aurum nascitur. Sed nec sacietas unquam, nec finis
aderit cupiditati. Et infra: §. 2. Sed ait: quid iniustum
est, si cum aliena non inuadam, propria diligentius
seruo? O inpudens dictu! Propria dicis? que? ex quibus
reconditis in hunc mundum detulisti? Quando in hanc
ingressus es lucem, quando de uentre matris existi, quibus
queso facultatibus quibusque subsidiis stipatus ingressus es?
Et post pauca: §. 3. Proprium nemo dicat, quod est commune
plus quam sufficeret sumptum et uiolenter
obtentum est. Et infra: §. 4. Numquid iniquus est Deus,
ut nobis non equaliter distribuat uitae subsidia, ut tu quidem
esses affluens et habundans, aliis uero deesset et
egerent? an idcirco magis, quia et tibi uoluit benignitatis
suae experimenta conferre, et alium per uirtutem patientiae
coronare? Tu uero susceptis muneribus Dei, et in sinum
tuum redactis, nichil te putas agere iniquum, si tam multorum
uitae subsidia solus obtineas? Quis enim tam iniustus
tam auarus, quam qui multorum alimenta suum
non usum, sed habundantiam et delicias facit? Neque enim
minus est criminis habenti tollere, quam, cum possis et
habundas, indigentibus denegare. Esurientium panis est,
quem tu detines; nudorum indumentum est, quod tu recludis;
miserorum redemptio est et absolutio pecunia, quam
tu in terra defodis. Tantorum te ergo scias inuadere
bona, quantis possis prestare quod uelis.
III. Pars. Gratian. Necesse est etiam, ut ille, qui
ordinandus est, "suae domui sit bene prepositus," id est, si in
laicali habitu uxorem habuerit uel filios, a uiciis ad uirtutum
studia et uerbo et exemplo prouocet, ut quod postea precepturus
est populis, prius exigat a domesticis. Unde Apostolus Ephesiis
scribit, ut uxores suas sicut sua corpora diligant, et filios suos
non ad iracundiam prouocent, sed enutriant illos in omni disciplina
et correctione Domini. Unde cum ad Timotheum scribens,
dixisset: "suae domui bene prepositum," statim subiunxit:
"habentem sibi subditos filios in omni castitate, non in accusatione
luxuriae." Non enim talium cohabitator frontem habet
alios redarguendi. Unde de B. Iob legitur, quod pro filiis
suis cotidiana Deo offerrebat sacrificia, offerrens olocausta per
singulos, quos tanta karitatis perfectione in unum constrinxit, ut
quisque eorum in suo die conuiuium fratribus pararet, et
ad epulandum secum tres sorores suas pariter inuitaret. Quod
quia Heli facere dissimulauit, ac falsa pietate superatus filios
delinquentes ferire noluit, (sicut in libro Regum legitur) apud
districtum iudicem semetipsum cum filiis crudeli dampnatione
percussit, unde ei diuina uoce dicitur: "Honorasti filios tuos
plus, quam me." Hinc etiam Dauid erga filios bonitatem,
non disciplinae seueritatem exercens, eorum iuuentutem experimento
didicit perniciosam, quorum puericiam uaga licentia
permisit esse uoluptuosam. Unus quippe eorum sororem suam
stupro corrumpens, a fratre eius, Absalone uidelicet, inter
epulas, quas fratribus suis fraudulenter parauerat, obtruncatus
est. Absalon uero, postquam ueniam a patre obtinuit, regno
illum expulit; ad concubinas eius ingressus est; demum per
inuia deserti patrem persequens, quercui inhesit, atque ita
suspensus interiit. Hinc etiam Paulus ad Timotheum scribit,
dicens: "Qui suorum et maxime domesticorum curam non habet,
fidem negauit et est infideli deterior." Iure ergo, qui domui suae
preesse nescit in episcopum ordinari prohibetur, quia qui in re
minima, et de qua sibi familiarior debet cura inesse, fidelis
non est, quomodo in ecclesia Dei (ubi tot sunt et alieni) sollicitam
diligentiam exhibebit? Unde Ieronimus: "Non enim
iustus polluitur ex uiciis filiorum, sed libertas ab Apostolo
ecclesiae principi reseruatur, ut talis fiat, qui non timeat propter
uicia liberorum extraneos reprehendere."
IV. Pars. §. 1. Quod tunc fiet, si non erit quod sibi inputetur.
Cum enim gressus hominis a Domino dirigantur nec
sint in homine uiae eius, corripere quidem potest, corrigere
autem non ualet; pulsare potest, non aperire, manus conprimere,
non animum mutare.
Unde Augustinus ad Vincentium Donatistam:
[epist. CXXXVII.]