Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

DISTINCTIO XLIII.

GRATIANUS.
I. Pars. Pudicus quoque debet esse sacerdos, ut et moribus,
et uerbis pudorem indesinenter exhibeat. Unde in Canticis Canticorum
genae sponsae, id est predicatores, turturi comparantur.
§. 1. Debet etiam gratiam docendi habere, quia ut Ieronimus
ait: "Innocens absque sermone conuersatio, quantum exemplo
prodest, tantum silentio nocet. Nam latratu canum et baculo
lupi sunt arcendi." In ipsa autem doctrina discretum oportet
esse rectorem, ne aut tacenda proferat, aut dicenda taceat.
Unde Gregorius in XV. capitulo [Part. II.] sui Pastoralis
[c. 4.] ait:
< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >