Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. II. Porcis et canibus sacra non sunt committenda.

Item Origenes.
II. Pars. In mandatis habemus, ut uenientes ad ciuitatem
discamus prius, quis in ea dignus sit, ut apud eum cibum
sumamus; quanto magis nosse oportet, quis qualisue sit
is, cui inmortalitatis uerba credenda sunt? Solliciti enim
esse debemus, ne margaritas nostras mittamus ante porcos.
Sed ob alias causas utile est uiri huius me habere
noticiam. Si enim sciam, quia in his, de quibus non
potest dubitari quod bona sint, emendatus est et inculpabilis,
(hoc est, si sobrius, si misericors, si iustus, si mitis, et
humanus est, que utique bona nullus ambigit,) tunc
consequens uidebitur, ut ei, qui obtinet bona uirtutum,
etiam quod deest fidei et scientiae conferatur, et in quibus
maculari eius uita uidebatur, que est in reliquis probabilis,
emendetur. Si uero in his, que palam sunt, peccatis
inuolutus permanet et inquinatur, non me oportet aliquid
de secretioribus et remotis diuinae sententiae
proloqui, sed magis protestari, et conuenire eum, ut peccare
desinat et actus suos a uiciis emendet. Quod si ingesserit
se, et prouocabit nos dicere, que eum minus recte agentem
non oporteat audire, prudenter eum debemus eludere.
Nam nichil omnino respondere auditorum causa utile non
uidetur, ne forte estiment, nos responsionis penuria
declinare certamen, et fides eorum ledatur non intelligentium
propositum nostrum.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

155/156
Gehe zu Spalte: