Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. I. De discretione predicationis, et silentii.

Sit rector discretus in silentio, utilis in uerbo, ne aut
tacenda proferat, aut proferenda reticescat. Nam sicut
incauta locutio in errorem pertrahit, ita indiscretum silentium
hos, qui erudiri poterant, in errorem derelinquit.
Sepe namque rectores improuidi, humanam amittere gratiam
formidantes, loqui libere recta pertimescunt, et iuxta ueritatis
uocem nequaquam iam gregis custodiae pastorum
studio, sed mercenariorum uice deseruiunt, quia ueniente
lupo fugiunt, dum se sub silentio abscondunt. Hinc
namque eos per Prophetam Dominus increpans ait in
Ysaia: "Canes muti, non ualentes latrare." Hinc rursum
queritur dicens in Ezechiele: "Non ascendistis ex
aduerso, neque opposuistis murum pro domo Israel, ut
staretis in prelio in die Domini." Ex aduerso quippe ascendere
est pro defensione gregis uoce libera huius mundi
potestatibus contraire. Et in die Domini in prelio stare
est prauis decertantibus ex iustitiae amore resistere.
Pastori enim recta timuisse dicere, quid est aliud quam
tacendo terga prebuisse? qui nimirum, si pro grege se obicit,
murum pro domo Israel hostibus opponit. Hinc rursus
delinquenti populo dicitur in Hieremia: "Prophetae tui
uiderunt tibi falsa et stulta, nec aperiebant iniquitatem
tuam, ut te ad penitentiam prouocarent." Prophetae quippe
in sacro eloquio nonnunquam doctores uocantur, qui dum
fugitiua esse presentia indicant, que sunt uentura manifestant;
quos diuinus sermo falsa uidere redarguit, quia,
dum culpas corripere metuunt, incassum delinquentibus
promissa securitate blandiuntur, qui iniquitatem peccantium
nequaquam aperiunt, quia ab increpationis uoce conticescunt.
Clauis quippe apertionis est sermo correctionis quia increpando


culpam detegit, quam sepe nescit ipse etiam
qui perpetrauit. Hinc Paulus ait ad Titum: "Ut potens
sit ad exhortandum in doctrina sana et eos qui contradicunt,
redarguere." Hinc per Malachiam dicitur: "Labia
sacerdotis custodiunt scientiam, et legem requirunt ex ore
eius, quia angelus Domini exercituum est." Hinc per
Ysaiam Dominus ammonet dicens: "Clama, ne cesses,
sicut tuba exalta uocem tuam." Preconis quippe offitium
suscipit, quisquis ad sacerdotium accedit, ut ante aduentum
iudicis, qui terribiliter sequitur, ipse scilicet clamando
gradiatur. Sacerdos ergo, si predicationis est nescius,
quam clamoris uocem daturus est preco mutus? In Actibus
Apostolorum: hinc est enim, quod super pastores
primos in linguarum specie Spiritus sanctus insedit, quia
nimirum, quos repleuerit, de se protinus loquentes facit.
Hinc Moysi precipitur in Exodo, ut tabernaculum sacerdos
ingrediens tintinnabulis ambiatur, ut uidelicet predicationis
uoces habeat, ne superni inspectoris iudicium ex silentio
offendat. Scriptum quippe est: "Ut audiatur sonitus, quando
ingreditur sanctuarium in conspectu Domini, et non
moriatur." Sacerdos namque ingrediens uel egrediens moritur,
si de eo sonitus non audiatur, quia iram contra se
occulti iudicis exigit, si sine predicationis sonitu incedit.
Apte autem tintinnabula uestimentis illius describuntur inserta.
Vestimenta etenim sacerdotis quid aliud quam recta
opera debemus accipere? Propheta attestante, qui ait in
Psalmo CXXXVI.: "Sacerdotes tui induantur iusticia."
Vestimentis itaque illius tintinnabula inherent, ut uitae uiam
cum linguae sonitu ipsa quoque opera sacerdotis clament.
Sed cum rector se ad loquendum preparat, sub quanto
cautelae studio loquatur, attendat, ne, si inordinate ad
loquendum rapitur, erroris uulnere audientium corda feriantur,
et cum fortasse sapientem se uideri desiderat, unitatis
compagem insipienter abscidat. Hinc namque
ueritas dicit in Marco: "Sal in uobis, et pacem habete
inter uos." Per sal quippe uerbi sapientia designatur. Qui
ergo sapienter loqui nititur, magnopere metuat, ne eius
eloquio audientium unitas confundatur. Hinc Paulus ait
ad Romanos: "Non plus sapere, quam oportet sapere,
sed sapere ad sobrietatem." In Exodo in sacerdotis ueste
iuxta diuinam uocem tintinnabulis mala Punica coniunguntur.
Quid enim per mala Punica nisi fidei unitas designatur?
Nam sicut in malo Punico uno exterius cortice multa interius
grana muniuntur, sic innumeros sanctae ecclesiae populos
unitas fidei contegit, quos intus diuersitas meritorum tenet.
Ne igitur rector incautus ad loquendum proruat, hoc, quod
iam premisimus, per semetipsam discipulis clamat ueritas
in Marco: "Habete sal in uobis, et pacem habete inter
uos": ac si figurate per habitum sacerdotis dicat: Mala
Punica tintinnabulis iungite, ut per omne, quod dicitis, unitatem
fidei cauta obseruatione teneatis. §. 1. Prouidendum
quoque est sollicita intentione rectoribus, ut ab eis nullo
modo non solum praua, sed nec recta quidem nimie et
inordinate proferantur, quia sepe dictorum uirtus perditur,
cum apud corda audientium loquacitatis incauta inportunitate


leuigatur, et auctorem suum hec eadem loquacitas
inquinat, que seruire auditoribus ad usum profectus ignorat.
Unde bene per Moysen dicitur in Leuitico: "Vir, qui
fluxum seminis patitur, inmundus erit." In mente quippe
audientium semen secuturae cogitationis est audita equalitas
locutionis, quia, dum per aurem sermo concipitur
cogitatio in mente generatur. Unde ab huius mundi
sapientibus in Actibus Apostolorum predicator egregius
semiuerbius uocatus est. Qui ergo fluxum seminis
sustinet, inmundus asseritur, quia multiloquio subditus
ex eo se inquinat; quod si ordinate promeret, prolem
rectae cogitationis edere in audientium corde potuisset,
dumque incautus per loquacitatem diffluit, non ad usum
generis, sed ad inmundiciam semen fundit. Unde
Paulus quoque, cum de instancia predicationis discipulum
admoneret, dixit ad Timotheum Ep. II.: "Testificor coram
Deo et Christo Iesu, qui iudicaturus est uiuos et mortuos
et aduentum ipsius et regnum eius, predica uerbum,
insta oportune, inportune." Dicturus: "inportune," premisit:
"oportune," quia scilicet apud auditoris mentem
ipse sua uilitate se destruit, si habere inportunitas
oportunitatem nescit.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

153/154
Gehe zu Spalte: