C. III. Verba predicationis persecutoribus suis prelati non subtrahant.
Item Anacletus. [epist. I. omnibus Episcopis.]III. Pars. Scimus autem, multos ob id infestare doctores,
ut eos perdant, et propriae uoluntatis placita
adinpleant. Non propterea tamen doctores (in quantum
uires suppetunt) a recta emulatione et bona intentione
recedere debent, scientes, quia beati, qui persecutionem
patiuntur propter iusticiam.