Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

< Dokument zurück | | Dokument vor >

[C. XI.]

"'In domo patris mei mansiones multae sunt.' Domus
Dei, templum Dei, regnum celorum sunt homines iusti, in
quibus sunt multae differentiae, et hae sunt mansiones ipsius
domus. Hae autem iam paratae sunt in predestinatione, sicut ait
apostolus: 'Qui elegit nos ante mundi constitutionem,'
predestinando, parando autem in operatione. Unde: 'Quos
predestinauit, hos et uocauit,' secundum hoc dicitur:
'Fecit Deus que futura sunt,' id est que facturus est." Et
infra: §. 1. "'Si quo minus,' esse confirmat, quia, si non
essent, dixisset: ibo et parabo, id est predestinabo. Sed
quia ibi sunt, non est opus aliqua parare. Quia uero nondum
sunt in operatione, addit: 'Et si abiero et preparauero.'
Abiens, sed non relinquens, parat, quia subtrahit se et latet, ut sit
fides, que non est de uisa re, et inde est meritum fidei." §. 2. "Ex
hac uiuit iustus, et mundatur ei cor, dum peregrinatur, et in ea
desideratur quod nondum habetur. Hec preparatio mansionis
est, quia sic parat nos sibi, et se nobis, ut maneat in
nobis, et nos in eo, quantum quisque erit particeps eius plus uel
minus pro diuersitate meritorum. Et hec est multitudo mansionum."
[Gratian.] Secundum iusticiam deletur quia gratia
subtracta ea operari permittitur, quibus eternam dampnationem
meretur. Hinc Propheta loquens ex persona Christi ait:
"Deleantur de libro uiuentium," hoc est: subtrahatur eis gratia,
qua subtracta hi in profundum uiciorum, deinde in eternam
dampnationem precipitentur, "et cum iustis non scribantur,"
id est: non apponatur eis gratia, quo fiant digni eterna salute.
Sic itaque peccata secundum prescientiam remittuntur, cum ab
eterno gratia preparatur, qua uocatus iustificetur, iustificatus
tandem eternaliter glorificetur. Secundum iusticiam uero peccata
remittuntur, cum uel baptisma plena fide accipitur, uel penitencia
toto corde celebratur, que remissio et ipsa secundum prescientiam
non inconuenienter fieri dicitur. §. 1. Ut enim ex premissa
auctoritate Apostoli datur intelligi, duae sunt preordinationes;
uno, qua quisque preordinatur hic ad iusticiam et remissionem
peccatorum percipiendam; altera, qua aliquis predestinatur at
uitam eternam in futuro obtinendam. Harum effectus sunt presens
iustificatio, et futura glorificatio, que omnia in premisso
auctoritate conuenienter distinguuntur. Prima enim predestinatio


qua preordinantur ad presentem iusticiam, designatur, dum
dicitur: "Sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem
etc.," cuius effectus infra supponitur: "in qua gratificauit
nos in dilecto filio suo etc." Secunda preordinatio ibi ostenditur:
"qui predestinauit nos in adoptionem filiorum etc."
Eius effectus premittitur, dum dicitur: "qui benedixit nos in
omni benedictione etc." §. 2. Hae duae preordinationes et earum
effectus ita se habent, ut prima et eius effectus natura precedant,
lege consequendi inferantur. Si enim est aliquis
preordinatus ad uitam, consequenter infertur, ergo predestinatus
est ad iusticiam, et, si consequitur uitam eternam, est ergo
consecutus iusticiam; sed non conuertitur. Unde multi sunt
participes primae preordinationis et eius effectus, ad quos
secunda uel eius effectus minime pertinere probantur. §. 3.
Iuxta hanc distinctionem intelligenda est auctoritas illa Iohannis:
Ex nobis exierunt; sed non erant ex nobis." Nam si
fuissent ex nobis, mansissent utique nobiscum. "Ex nobis," inquit,
"exierunt," id est: a nostra societate recesserunt, qua primae preordinationis
et eius effectus nobiscum participes erant; "sed
non erant ex nobis," id est secundae preordinationis et eius effectus
societatem nobiscum non inierant. Quod ex eo uideri potest,
quia, si fuissent ex nobis, id est, si illius preordinationis nobiscum
participes essent, mansissent utique nobiscum, id est, a societate
effectus eius preordinationis, quam nobiscum contraxerant,
non recessissent. Si enim ad secundam preordinationem utrumque
referretur, non conuenienter illud inferretur: 'mansissent;'
immo cepissent utique esse nobiscum. Si uero ad primam,
falsa esset propositio: 'si fuissent ex nobis etc.' Multi enim
presentis iusticiae et sanctitatis participes fiunt, qui tamen in ea
non perseuerant. Unde Dominus in euangelio ait: "Non
qui ceperit, sed qui perseuerauerit usque in finem, hic saluus
erit."

< Dokument zurück | | Dokument vor >