Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

< Dokument zurück | | Dokument vor >

[C. XII.]

Hanc societatem si quis solo nomine et professione, non
autem rei ueritate a dampnandis dicat contrahi, eiusdem auctoritatis
testimonio conuincitur. De his enim, qui primae, non
secundae preordinationis sunt participes, ait: "Nec nos moueat,
quod filiis suis quibusdam Deus non dat istam perseuerantiam.
Absit enim, ut ita sit, si de predestinatis
essent," et cetera, que in eadem auctoritate supra continentur.
Oues namque, de quibus in euangelio ait Dominus: "Et alias
oues habeo, que non sunt ex hoc ouili," et filii, de quibus Iohannes
ait: "ut filios Dei, qui erant dispersi, congregaret in unum,"
ita prescientia erant oues et filii, ut qualitate presentium, non
specie tantum, sed etiam ante Dei oculos essent filii irae et
perditionis eternae. Unde Apostolus non ait: uidebamur esse,
sed: "eramus," inquit, "et nos natura filii irae." Nec ait: reputabimini
ab hominibus, sed: "fuistis aliquando tenebrae,
nunc autem lux in Domino." De se quoque scribens ad Tymotheum
non ait: uidebar, sed: "fui blasphemus, et persecutor,
et contumeliosus; nunc autem sum misericordiam consecutus."
Omnes quoque, qui in Christo renascuntur, et qui eius sanguine
a diabolo redimuntur, prius ex Adam peccatores nascuntur, et
diabolicae seruituti obnoxii. Sicut ergo isti, quamuis sint futuri
filii Dei, tamen prius sunt filii diaboli: sic hi, de quibus sermo
habetur, quamuis recedendo a iusticia sint filii futuri perditionis
eternae, tamen cum pie et fideliter uiuunt, uere sunt filii Dei, et


iusti, et eterna beatitudine digni. Unde auctoritas non ait:
cum uiderentur pie et fideliter uiuere, sed: "cum pie et fideliter
uiuerent." Ne ueraciter a bono in malum conmutarentur
qui numquam ueraciter boni fuerunt. Dominus quoque non ait
per Ezechielem: si auerterit se iustus a iusticia, quam
uidebatur habere, sed: "sua," scilicet quam ueraciter habet. §. 1.
Quod autem in eadem auctoritate sequitur: "Non erant in
numero filiorum, quando erant in professione filiorum," ita
intelligendum est: filii Dei duobus modis appellantur. Dicuntur
filii Dei participatione hereditatis eternae, sicut Iohannes
ait in euangelio: "Quotquot crediderunt in eum, dedit eis
potestatem filios Dei fieri." Et Apostolus in epistola ad
Romanos: "Expectatio creaturae reuelationem filiorum Dei
expectat." Et infra: "Ipsa creatura liberabitur a seruitute corruptionis
in libertatem gloriae filiorum Dei." Et infra: "Ipsi
intra nos gemimus, adoptionem filiorum Dei expectantes." Hinc
etiam Augustinus, eadem uerba Apostoli exponens, ait: "Modo
tantum creatura, cum nondum filiorum forma perfecta." Hoc
ergo modo non sunt filii, nisi participes beatitudinis eternae.
§. 2. In presenti etiam dicuntur filii tribus modis, uel predestinatione
tantum (sicut hi, de quibus Iohannes ait: "ut
filios Dei, qui erant dispersi etc.;" uel predestinatione, et spe
eternae beatitudinis (sicut illi, quibus Dominus ait: Filioli,
adhuc modicum uobiscum sum)," uel merito fidei et presentis
iusticiae, non autem predestinatione, claritatis eternae, (sicut hi,
de quibus Dominus ait: "Si dereliquerint filii eius legem
meam, et in iudiciis meis non ambulauerint etc.)" Hi ergo, de
quibus in presenti agitur, filii sunt merito fidei et presentis iusticiae,
non autem sunt filii adoptionis eternae. Qui ergo peccata
dimissa redire fatentur, secundum iusticiam, non etiam secundum
prescientiam ea dimitti necesse est ut confiteantur, sicut
saluandis peccata secundum iusticiam ad eternam dampnationem
inputantur, non secundum prescientiam, quia et illis a bono in
malum deficientibus singula replicabuntur ad supplicium, et his
usque in finem in bono perseuerantibus nulla inputabuntur ad
penam.
V. Pars. [Gratian.] Qui autem dicunt, quod peccata
dimissa non redeant, auctoritate Gregorii et Prosperi sentenciam
suam affirmare conantur.
Ait enim Gregorius in Moralibus, libro XV.: [c. 22.]

< Dokument zurück | | Dokument vor >