[C. X.]
"'Nouit Dominus qui sunt eius.' Ex his nemo seducitur.Nondum apparuit iudicium, sed iam factum est."
[Gratian.] Porro secundum iusticiam scribi est Deo auctore
ea operari, quorum merito sit dignus eterna salute. Hunc duplicem
modum scribendi in euangelio Deus a assignauit, discipulis
dicens: "In domo patris mei mansiones multae sunt; si
quo minus, dixissem uobis, quia uado parare uobis locum; et si
abiero, et preparauero uobis locum, iterum uenio, et accipiam
uos ad me ipsum, ut ubi sum ego et uos sitis:" Dicens: "In domo
patris mei mansiones multae sunt; si quo minus, dixissem uobis,
quia uado parare uobis locum," ostendit, eos, quibus loquebatur,
scriptos in libro uitae predestinatione. Subiciens: "si abiero, et
preparauero uobis locum etc.," ostendit, illos adhuc esse
scribendos operatione.
Hinc etiam Augustinus in eiusdem loci explanatione ait: